# Amoenitates exoticae 169

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/169

Haec ne jaculis pateant, suggrundiis superne clauduntur singulis, formam nasi humani referentibus: ea enim ubique muniendi ratio est, quae armis & hostibus respondet. Nosocomium habet unum; Templa & ColleAedifcia pubisca, gia publica ampliùs centena; Balnea & Xenodochia penè innumera: quorum Lector praecipuorum in Hodoeporico meo descriptiones inveniet: Haec ipsa verò, & si quae praeterea extant opera publica, plus referunt nitoris, quàm artis & magnificentiae. Saltem quae utrinque Principis mansionem claudunt, forum maximum, & platea Tsyaarbach superbam faciem & Regii sumptûs specimina exhihibent, quibus totâ Persiâ nihil spectatur pulchrius, nihil insolentius. Plura urbs ostentat Fora inter haec illustriora duo: rorum unantiquum in media urbe veteri, & novum, sive maxi vquum. mum, in ejusdem austro occidentali fine. αί οἱβ Meidaan Kohoneb, seu forum antiquum, quadratum est, passus longum trecentos, latum centenos, ambientibus variorum operum, artium, & mercium expositorum officinis, pandochiis, ruderibus palatii olim Regii, & vicinis quoque tribus templis illustribus, conspiTempla. cuum. Horum primum gd Dsjumaa, vel cathedrale est, quod ex fornicis amplitudine &, quibus innititur, columnarum pluralitate (insolenti in templis spectaculo) per aenigma la Tagi maallèk, sive fornix suspensus, dicitur. Alterum murrhinis laterculis, ex coeruleo pictis, in superficie obductum, extus intusque micat; ex quo unius quasi faciem lapidis referens, aenigmatis non minus praeconium meruit Παφαοος S Sengi wasiladaar sive lapidis accuratissime commissi. Haec Aaronis, summi Israëlitarum Sacerdotis, mausoleum esse creditur, vel ex eo saltem, quod illius nomen referat, & sepulchrale (praeter tria alia cin m vestbeio) lenoe Sanei soveut, quod elnislius. aequè ac Musulmannis, sive Mahhammedanis, ab omni memoriâ colitur. Unde sedens in aditu aedilis custos, ingredi me humaniter permisit, velut in aedem symbolicae devotionis.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
