Latin
RELATIO XI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 173
Unproofread scanNot analysed yet
Cistenmae, velitipss auctuis, ex posto sinide constructae sunt, &in variam figuram artificiosè coactae; quarum littora passim storeis rapetibusque à cauponibus contecta, cives recipiunt otiosos; qui ibi, vel si calidior dies obsit, in aestivis utrinque oppositis, gregatim considentes, fumigando, sorbillando, declamatores, poëtas &nugatores publicos audiendo, diem cum voluptate transigunt. Alterum est densa Platanorum altissimarum series ab utroque latere consita, sub quâ velut sub– Oob thagi sebs, i. e. viridi porticu, (ita viam per aenigma vocant) immunem à sole hospitem ambulare, ipse meridies permittit; pavimento eum in finem lapidibus aequaliter strato, rudibus partim, partim scalprum normamque passis. Sanè, quod de Cupresso suâ gloriatur urbs Sirasum, idem de Platanis audeam affirmare, nullibi terrarum eas proceriore stemmate aut laetiori fronde adolescere, atque hîc Isphahani. Tertiam, nec postremam, maceries utrinque rectissima &aequalis venustatem tribuit, sed aediculis potissimùm, sibi modica per inter valla incumbentibus, quae peregrinam referunt frontispiciorum structuram, multis hemisphaeriis, podiis, clathris, &pigmentis exornatam. Addo pontis, qui flumen sternit, insolentem magnitudinem &magnificentiam; tum superbam praealti palatii faciem, quae utramque viae extremitatem, visumque intuentis eleganter terminat. Magnitudinem viae, largo crure dimensus, inveni trium &sexaginta passuum latitudinem; longitudinem citra pontem 1620, ultra eundem 2200: cui etiam accedit ipsius pontis ad 490 passus extensio, Plaga terrae, quam via cum transverso flumine quadripartitam reddit, in triginta per intergerinos parietes divisa est viridaria, partim Aulae primorum, partim suo &publico civium usui à Serenissimo dicata; quae ipsa, uti Regiae viae exteriori quodam vestibulo, sive palatio, symbolum sum pubsiea elegaiie (quod modo digl) Ingusa cons.