# Amoenitates exoticae 174

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/174

buunt, ita verò intus, parvis domiciliis varium in modum ornatis, ambulacris spatiosis & purissimis, areolis arbuscularum & florum lectissimorum copiâ luxuriantibus, undâ limpidissimâ in cisternis stagnante, inde irrigationis & voluptatis causâ in omnem partem diffluente, & ut brevis sim, omnis generis amoenitatibus magno studio exornantur. §. III. Privatas domus civium non intrabimus; saltem per transennam indigitabo, eas ex limo in figuram laterum coacto & exsiccato constructas, desuper fornicatas & unius contignationis esse. Pauperum mansiones uti angustae, obscurae & impluviis destitutae sunt; ita ditiorum, illustres, spatiosae & circa mediam aream quadratam per amplam expansae sunt. Exterius nihil ostentant elegantiae, sed maceriem saltem plateae objiciunt. Omnis splendor intus reconditur, maximèque impluvio obversus est, ita ut media facies aedium fornice hiet praegrandi hemisphaerico, quem Eiwaan vocant: in quo hospites considentes Floram areae atque fontis oppositi amoenitates jucundo aspectu capiant. Cetera fenestris patent, ad imum pavimentum lege ostiorum demissis, non tesserulis quidem vitreis, plumbo junctis, sed clathris chartâ luci perviâ obductis. Interiora conclavium gypso candidissimo obducta, & talci pulvere, ut niteant, aspersa sunt. Lacunaria artificiosè caelata, virgulis ultra marini coloris distinguuntur. Pavimentum aulaea operiunt, paucis pulvinaribus parieti acclinantibus. Mensae, scamna, subsellia & supellectilium impedimenta quae vis (praeterquam quae in equili & culinâ inveneris) ab aedibus omnino exulant. Officinae urbis mechanicae, si textrinas excipio, patulae sunt verNisus plateas, & inspectioni praetereuntium expositae. hil hîc de ipsis civibus, eorum numero, ordinibus, factionibus, mibus, negotis atque alis atributis releram, eo quod pro.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
