Latin
RELATIO XI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 175
Unproofread scanNot analysed yet
lixum id fuerit, &à praesenti instituto alienum; tantùm dicam, abundare metropolim, non indigenarum modò incredibili multitudine, sed exterorum quoque hospitum confluxu, Tartarorum, Indorum, Russorum, Arabum, Turcorum, &aliorum, suis quorumlibet hîc viventium moribus, vestitu, linguâ, religione. Ferunt solos in urbe ex mercaturâ vivere amplius decies mille Indos ex Multhaniâ; sustentari ex vario vitae genere Georgianos cum Cyrcassis &Dagestanis circiter vicies mille. Quin nec Europaet desunt: Septem ex Gallia hospites, aurifabri, encaustae &horologiorum fabricatores ab Abasso II. invitati, lares hîc locarunt suos in Sulfa suburbio, familias suas Regio stipendio sustentantes lautissimè. Angli, Batavique suos negotiorum praefectos hîc alunt; illos palatio residentes, Regiâ liberalitate concesso, hos nummis comparato propriis. Veniunt mercatum etiam Lusitani, rarenter &Galli, Conventus verò religiosorum etiam habes nostratium, nimirum Capucinorum, Carmelitanorum discalceatorum, Augustinianorum, Jesuitarum &Dominicanorum, singulis societatem tribus tantum personis absolventibus; quod operari ipsis in vindemiâ Christi inter Mahhammedanos Persas non liceat, ex quo anno 1622 bini Ebraim &Joseph, à PP. Carmelitanis religionem edocti, publicè lapidati &combusti sunt; Siirasi verò unus ab iisdem conversus, anno 1621 asininae pelli insutus, paloque infixus fuit. Icon adjecta praecipuos habitus exhibet, in serie superiori Indigenarum; in inferiori Exterorum in urbe habitantium. In serie superiori notatur numero 1. Nobilis, Aulicus, Princeps. 2. Sophi, sive atriensis Regii palatii. 3. Juvenis. 4. Civis. 5. VIol, sbe Sacerdos. 6. Cursores; quorum primus clunibus &cruribus incedit nudis; perperam ea contexit chalcographus. 7. Rusticus. 8. Miles. Virgines &conjuges, prout domi vestitae sunt. 10. Foemina velata, prout in publico incedit, 11. &12. Gabr, sive antiquus Persa, cum conjuge domi &foras aperto vultu incedente. In serie inferiori notatur numero 1. Armenus, cum conjuge, foras velato ore incedente. 2. Turcus Anatoliensis, cum gemina conjuge. 3. Duo Multhani, seu Benjani, cum virgine suae nationis. 4. Tartarus Usbeciensis cum uxore. 5. Georgianus (qualis &Cyrcassus est) cum foeminâ.