Latin
RELATIO XIII
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 177
Unproofread scanNot analysed yet
Adgeni leitur instiui, ti normam, aptatum ab Abasso I. locum, Persarum quoque Rex inhabitat: in quo pro Diwani habemus Palatia minora quaedam nitidissima, cellulis tricliniisque instructa pluribus, tum inprimis uno praegrandi, pro conviviis celebrandis, atrio (talaar vocant) ad formam theatri scenici, tribus ut plurimum lateribus patente, quò ambientis horti amoenitates liberiùs haurire Regii consessores possint. Pro Haraam, seu conjugali carcere, inservit polygona &latebrosa quaedam, &,commorantium si spectas multitudinem, angusta loci specus, muro circumquaque vallata luteo tredecim orgyiarum altitudinis, sita in amplexu hortorum, quos dixi, jucundissimorum, in quos inde per ostiola, solertissimè obfirmata, intrare Regi, quando volet, integrum est. De utrâque parte nunc sigillatim dicturi, pro meliori explicandorum intelligentiâ praemittimus Schema Planographicum, ex quo appareat situs Hortorum, Domiciliorum &locorum omnium, quae proximè spectant ad Sedem Regiam. In eo notantur litteris A. Forum maximum, velut Regiorum Domiciliorum vestibulum. B. Porta &Palatium, per quòd proximè ad Ali Kapì, seu Asylum I. ; &ultra ad Diwani, sive Regis domicilia &hortos, pergitur. C. Porta, domus &ambulacrum, per quae ad Gyraeceum Regium itur, forti militum manu custodita.