Latin
RELATIO XIII
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 181
Unproofread scanNot analysed yet
Summae contignationis pars anterior, quasi in theatri formam aptata, &per totius palatii, quà forum respicit, latitudinem expansa, atrium exhibet planè augustum atque magnificum, quod publicae hospitum admissioni sacratum est, ei praesertim, quae sub novi anni auspicium ingruit, omnium solennissimae; praeterea consessibus patet aulicis, sive quid Regi cum Proceribus deliberandum, sive festiva in foro spectacula celebranda incidant: Hoc fine tribus omnino lateribus nudum est patulumque, cancellis saltem tripedalibus limine tenus circumductum, ut immunis à casu esset accubitus, quem superbissimè opacant rosei coloris vela holoserica, supernè pendentia. Lacunar planum est, nitidè tabulatum, columellis nixum octodecim, in triplicem seriem dispositis, longis, tenuibus, ligneis, non quidem ad Graeca architectonicae praecepta, ingeniosè tamen sculptis, &unà cum lacunari ac parietibus auro &ultramarino variegatis. Cisternam in medio habet aquâ limpidissimâ bullientem, marmoream, quadratam, amplitudinis tantae, quantam capiebat intercolumnium. Cetera omnia superbe ex genio artis Persicae elaborata atque disposita sunt. Posterior contignationis pars duplicem refert seriem conclavium, sed quae soli serviunt Regi &spadonibus, quòd ex iis prospectus pateat in aream Gynaecei. Supremitas domûs pavimento tegitur plano, in cujus medio aedicula prominet, quam ajunt hydraulicam esse. Q glo Bagi Tawileb, i. e. Hortus stabulationis; spatium duobus ambulacris, uni, quod à foro ad gynaeceum. alteien, quo al sotos dieit, ereulte ocespiue seltnsue satis angustum &paucis areolis instructum. Ita verò dicitur, quod illo loco quondam stabulabantur equi illi, quos semper praesto esse pro Regio ascensu oportet. His nunc ad alterum gynaecei latus collocatis, acquisivit nitidissimi speciem viridarii, duplici praesertim opere superbientis: palatio nimirum &lacu hydraulico. Palatium pene majorem horti latitudinem ad finem occidentalem claudit.