# Amoenitates exoticae 182

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/182

Anterius ejus atrium, sive Talaar, lacunari operitur tabulato, quatuor innitente columnis octangulis; marginem pavimenti, tribus ab areâ gradibus elevati, (sicut in omnibus hujus nominis & structurae atriis) cancelli limitant tripedalis altitudinis lignei; mediam ejus cisternam, quadratam, amplam, marmoream, multis in medio radiolis salientem, coronat candelabrum desuper pendens cristallinum, quondam Venetiis dono missum. Dorsum atrii fornicem elegantissimum, (Eiwaan) & in eo Regiae sedis locum exhibet, cum admissio celebratur. Omnia hîc, columnae, parietes, lacunaria, aureis flosculis, stellis, flexuris decorantur, quorum interstitia, vitreis speculis obducta, oculos intuentium mirificè capiunt. In hoc palatio, cum Admissio haberetur, restituebat atrii angustiam praeliminare solum; quod eo fine aulaeis magnificè tegebatur, & considentes expanso supernè velo, à radiis solaribus vindicabat. Palatio lacus opponitur spatiosus, ex candidissimo marmore artificiose structus, & per horti longitudinem tantùm non omnem extensus, cujus mediam, qua portam respicit, longitudinem diaeta dividit subdialis, marmorea, in margine clathrata, & paucis à solo gradibus eo fine elevata, ut salientium murmur & suavitates considentium sensus utrinque afficiat. Terni in lacu spectantur aurei tubulorum ordines, lympham vario lusu ejaculantium: quorum medius ex ipsa undae superficie emicans, vim numoris modò in praeceps unico ejaculatur radio majoimaoni, modb radis undique in orbem spargirinmumeris ac subtilissimis: dum uterque marginalis densiori tubulorum acie aquam obliquo arcu in sublime evibrat, nihil lapsu turbantem medios lusus, sed ante hos suavi strepitu depluentem. Asyli, quod Turcico aulae idiomate U le Aalì Ailum. Kapì, i. e. Aali portam, alii Qu W Allah Kapi, i. e.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
