Latin
RELATIO XIII
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 183
Unproofread scanNot analysed yet
Dei portam, honoris causâ appellant, paucis quoque meminisse topographiae interest, quam hîc damus. Domûs Regiae locus est, in quem cujuscunque criminis insimulati, homicidium excipio) refugere, &à manu judicii possunt delitescere, quàm diu ibidem vivendi remedia ipsis suppetunt. Area ejus licet angustior sit, passus nedum centenos in latitudine, ducentos in longitudine referens, profugorum tamen in usum, necessaria complectitur dormitoria ad sinistram, ad dextram verò hortulum paucis pulvillis ornatum, &pro abluendo corpore cisternam debitae mensurae, aquae recentis plenam, qualem &ante introitum in vestibulo exhibet. Media verò, sacellum habet octogonae figurae, alto fornice fastigiatum, cujus alterna latera patent ingredientibus, ascensu sine gradibus &satis molesto, quia pavimentum tribus à solo pedibus elevatur. Latera singula decem passuum exhibent latitudinem, ex quo in proclivi est amplitudinem colligere. Servit devotioni cùm ibidem delitescentium hospitum, tùm atriensium Sopi; qui ex majorum instituto diebus Veneris in eo conveniunt, preces pro incolumitate Regiae Domûs declamatum, voce cantantium non absimili. Asylum intrare nemo armatus permittitur; ego tamen gladio instructus in eo tertiâ vice spectatum comparens, non aliud audivi indignantis verbum, nisi: insuetum sibi esse, gladio accinctum videre hospitem. Ambulacri finem pergulae &forni catae quaedam domunculae librariae, vinariae, penuariae utrinque excipiunt. Quibus relictis devenimus in spatiosissimum viridarium, quod à pluralitate columnarum, quibus palatium ejus innititur, nomen sortitum est ἐ deς Tjthil setuun, i. e. quadraginta columnarum; licet octodecim saltem invenias: pluralitatem enim incerti numeri genius linguae quadragenariô exprimit. Hortus ampliùs trecentos passus habet in longitudine, pauciores in latitudine.