Latin
RELATIO XIII
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 188
Unproofread scanNot analysed yet
Area ejus, ex loci positu, figuram sortita octagoni; spatiosa quidem non est, angustiam verò compensat nitore suo, &operum, quae exhibet, pulchritudine. Ambulacra in eo ad figurae totius normam circumjacent gemina: quorum exterior, consitos in utroque margine Platanorum ordines, &in medio aquam, incili lapideo manantem, belle circumducit. Medium horti palatio decoratur sedecim laterum &contignationis geminae elegantissimo ex laterculo partim albicante, partim incrustato &variegati coloris, intra ambientium Platanorum umbras exstructo. Cujus situm praecipuè commendant ambulacra octo, undiquaque ab horti peripheriâ in illud, velut in horti axem, directa. Utriusque contignationis fornices sunt &triclinia, in tantillo compendio plurima, lepidè distincta &exornata, quorum ordines &structuram exteriorem vide sis in icone. Speculam in fastigio, velut tertiae contignationis structuram, gerit octogonam, ex lapide murrnino, quâ arborum ad altitudinem aspirat. Hypogea quoque habet ipso aedificio patentiora, in quae alternis lateribus per gradus duodecim descenditur, variè divisa, fornicata, pavimentata marmore, &parietibus elegantissimis decorata, quorum ima superficies encausto crustatis laterculis contecta, reliqua aurô ultramarinôque picta nitet. Cisternâ donantur duplici; unâ, quae aquam desuper ex horti superficie irruentem, altera, quae ex sinu proprio ad lacunar usque scaturientem recipit, &latente gurgite absorbet. Alterum habet ad murum horti Bulbul ex eodem caemento aedisicium quadratum, intus murrhino latere obductum.