Latin
CATMIN
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 190
Unproofread scanNot analysed yet
Ibi plantas pedum, pro more regionis, scipionibus percusserunt lictores quotidiè, donec ungues digitis abscederent, &foeda tot vibicibus crura elephantinam induerent figuram. Nuper admodum detectâ innocentiâ, modus poenae impositus est, &ipsi licet nondum dimisso, bona, quae fiscus vendicarat, remissa sunt. Hanc Illi technam struxerat Sjeich el Islam Provinciae Kirmaan; qui exutus officio, ut talionis jure in perditorem suum Serenissimi inclementiam converteret, sceleratam viam ingreditur; curans famosas in Regem nefandae lasciviae imagines pingi, quas, in fasciculum aptatas, claudit inimici sui sigillo, astu nescio per ancillam subrepto, ut narrant alii, an imitatione exsculpto. Fasciculum deinde Regio titulo, cum cautione, ne quis alius frangeret, inscriptum, ita exponit, ne manum evitare alicujus posset, qui exhiberet. Turpi imaginum specie (quas inter una referebat sedentem in asino Majestatem) Rex excandescens, auctorem esse conjicit affinem suum; &ex sigillo idem persuasus, vindicandi criminis confessionem extorquere vinculis &verberibus voluit; donec patrator, ipse sceleris sui sorex, cogeretur immerentis subire manicas, &sortem, quam meruerat. A tempore quo dignitatem amisit Sedr chasch, Legatorum Regiorum curam, Rex gerit, gavisurus ipse amplo facillimae admiAmnsmalonis lructu. insiperali dantur JuisERc.