Latin
PVNIIMI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 191
Unproofread scanNot analysed yet
octavi paradisi, magnificè imposita sunt; ex quo &ipse nunc hortus Bagi heste bebest nuncupari promiscuè solet. Paradisium illud aedificium, ut non nihil de hoc solo dicamus, in medio existit areae subdialis amplissimae, saxis quadrangulis tessellatae; à modico inter vallo sedilium marmoreorum serie, mox rivulo etiam fluente cinctum. Situm commendant ambulacra, ab horti limitibus in omnem palatii faciem directa, spatiosa, Platanorum seriebus, &cancellis insuper in utroque margine decorata. Ex his, quae à Septentrione vergunt in meridiem, intercapedine suâ areolas complectuntur flosculis pulchrè consertas; quae ab occidente in orientem decurrunt, aquam, subterraneis faucibus in horti ad Tsjarbachum exordio pullulantem, protendunt, lacu exceptam latitudinis undecim passuum, ex quadratis saxis fabricato, in cujus superficie ludentes aurei coloris anates, cygnosque plurimos cum voluptate videris. Ipsum palatium quadratam obtinet vel ob compressos angulos, octogonam quodammodo figuram: quacunque ingrederis, atrium habes obvium, magnifice adornatum, reductis ad latera cellulis, ac uno ad centrum aedificii praealto conclavi, quod pro corporis refrigeratione adornatum, aquam ingenti cisternâ fovet builientem, &auram foris undiquaque spirantem ex summo pavimento per structuram pnevmaticam allicit; ut lepidissimas taceam partitiones contignationis secundae, singulas structoris sui studium atque ingenium singulariter testantes. Habes, quod in hoc palatio admireris peregrinas marmorum, &lapidum ex Hetruriâ delatorum species: cisternas varii caementi &moduli, operosè fabricatas; specula artis Venetae majora, testudine marginara; imagines penicilo inclytorum artisicum pietas, vitroque obductas Veneto; habes speciosissimos pergularum recessuumque ordines, pulcherrimo hiatu desuper in conclavia incumbentes, habes fornices inimitabili arte, auro, varioque ornatu conspicuos.