# Amoenitates exoticae 197

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CATMIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/197

Nonnunquam informi loco positum, structurae figuram quoque informem & variè angulatam exhibet. Saepe turri superbit unâ vel geminâ, cylindraceâ, praecelsâ, angustâ. Frontispicium fornice augusto (Oyal Eiwaan vocant) hospites admittit, cavoque lapide sub introitum reposito stagnantem exhibet, ut lotione se praeparent, qui oratum veniunt. Ostium non rarò intercipitur asyli & sanctitatis indice catenâ, transversum pendente, quam osculari debent ingressuri, relictis hîc calceamentis, nisi & pergula priùs, seu vestibulum (quod aliquando solet) transeundum sit. Aream templi subdialem, coctili tessellatam laterculo, saepe rivulus interfluit, alicubi in cisternam collectus, ne copia liquoris deficiat, quo abluere delicta, & ad preces fundendas praeparare corpus mandat lex Religionis. Facies templi, aream quae respicit, aliquando pariete orbata, columnis insistit, pro uberiori admittenda luce. Pavimentum gradu uno alterove elevatur, supra solum areae subdialis, ipsamque aedem uno vel gemino passu anticipat, in usum deambulationis & propter ornatum; Intus verò storeis tapetibusve sternitur, vel totum, vel iis tantùm locis, ubi orari solet. Paries interior nonnunquam vitreo lapide, saepiùs candore gypsi micat; aliquando sententiis Corani ornatur, magno & laborioso charactere pictis. Exulant enim imagines cum simulacris & omni nostrate pompâ. Quicquid magnificentiae, quicquid Doricae & Aeonicae artis intus desideras, id parietum compensat ar decor. & ipetba puituis. Panies Astete ebyenlis, UP 4 semper refert Qae Mebraab; ita vocatur facta in muro cavernula quaedam oblonga quadrata, semipedalis profunditatis, latitudinis pedalis, superius fornicata, quae ostendit situm civitatis sanctae; ut ad eam, hoc signo eruditi, se convertant fundendis precibus occupati. In Mesdseddi Dsjamaa, seu templis basilicis, Menber, sive suggestum videas, ex quo in luctu annuo auditur historia mortis & necis filiorum Aali.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
