Latin
RELATIONES
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 20
Unproofread scanNot analysed yet
Parente defuncto protinus ad Solium ex gynaecei tenebris educitur Haeres, filiorum natu maximus; nisi Pater, quod insolens est, Successorem designaverit juniorem, posthabito majore, sibi fortassis exoso. Quisquis sit, convocatis ad Inaugurationem, non multis solennitatibus peragendam, Aulae &urbis magnatibus, in sellam Candidatus elevatur auream, decoratur insignibus Regiis, videlicet pugione, acinace, tiarâ; &à praesentibus, ante thronum successivè se prosternentibus, submissionis tesseram recipit. Quid multis? Potitur absolutissimo vasti Imperii dominio innocentissimus tyro, &qui solem extra claustrum nunquam vel rarò viderat, nunc alter quasi creatus Phaëton, Solis Frater, Director Olymni, Numinis supremi Vicarius, &quibusvis praeconiis Divinitatem spirantibus salutatur. Quae adeo inter nostrates de Regni Constitutionibus &qualibuscunque subditorum privilegiis, jurejurando Regio confirmandis, agitari inter sacra Coronationis solent, ea hic sub incudem nunquam veniunt; ignota sunt civibus vocabula, monstra Purpurae invisa, &procul releganda ad Anticyras. Quid animi Neo-Regi sit, tantis &tam insperatis dum perfunditur honoribus?