# Amoenitates exoticae 204

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/204

quibus indies occupantur. Hae acu pingunt; illae penicillo. Hae ingeniosè texunt; illae nent subtiliter. Aliae ca nere, chordas tangere, tripudiare, gesticulari, vel quicquid aliud norunt, vel, ut noverint, ab aliis docentur, quò Serenissimo & primis gynaecei luminibus placere possint. Quin, in scientiis versatae dicuntur aliae, praesertim Mathematicis; nec deficere, quae in arcu tractandâ robur & manus exercitatas habent, quarum consortio Rex praesertim in venatu gaudeat; &, si quae nullis imbutae artibus inveniantur, eas tamen imperitiam singulari morum & corporis venustate non infeliciter compensare. Nigri pariter spadones, dignitatibus, & variis, quae gerunt, officiis distinguuntur. Primatum obtinet Mebtèr, qui supremus est cubicularius & gynaecei magister; Secundus est ab eo Kasinadaar, vel thesaurarius; quem excipit Aseb bassi, ephorus haeredis Regii; hunc Isjice agasi, sive summus gynaecei janitor; sed, is plerumque est eunuchus albus. Inter primores quoque numerant receptorem redituum Regiae matris, quos tribuunt Christiani Sulfensis suburbii; tum qui Regis triclinio inserviunt, pocillaeliton, dapilen & lutenis lipuores eibeulns. qu sgl. lum, arcum, pharetram, sagittas, sclopetum & crepidas por rigunt.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
