Latin
RELATIO XV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 208
Unproofread scanNot analysed yet
Tum Rex hemerodromis duodecim, femora nudis, cetera leviter amictis, stipatus, equo vehitur, bullatâ gemmis phalerâ insigniter decorato, Ipse pretioso capitis ornamento conspicuus. Ei à tergo, quasi dextram clausurus, praesto est Athema Dauleth, Regni director, vel illo ob gravem causam absente, alius primariae dignitatis Senator. Hos mixti &sine ordine equites sequuntur Piisj chimetti, seu cubilarii Regis, spadones circiter viginti, atri &albi, pueri vetulique, quorum alii Regiis instructi sunt sarcinis &armis, velut sclopeto, arcu, pharetrâ, ventilabro, hydriâ, machinâ fumisicâ, ignitabulo, quin falconibus interdum, atque aliis: Quos presse excipiunt aulae Officiales illi, quibus Regem in publicum prodeuntem sequi ex officio incumbit; quales sunt Messilès Nedsjini, i. e. qui habent licentiam sedendi in convivio Regio; tum Magnatum plurimorum filii, quibus Regio interesse comitatui volupe est, &honori ducitur. Agmen claudunt eorundem servi equites plurimi, machinis instructi vitreis, quibus haec natio Nicotianam fumat. Prae ceteris praesentes esse oportet, cum Medicum, tum quàm maximè Astrologum, illum pharmacothecâ, hunc astrolabio instructum, quo orientium observare stellarum, praesertim invisibilium planetarum, aspe ctus &qualitates possit, ut si quas Principi inimicas offendat, am eu mune enstenelus, nmoneut, ae eum linteli vlu, cujus obliquitate malignitatis radii illudantur.