# Amoenitates exoticae 209

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/209

Est cursorum quęque genus (rikà vocant) securibus instructum, quod aliquando comitatum anticipare eâ intentione debet, ut pervium reddat & perfringat, quicquid obstaculi invenit, velut sepimenta, muros, aedificia; quod eâ praestare celeritate dicitur, ut inde progressus ne minimum morae capiat. § II. Pleniorem exhibemus adjectâ icone comitatum, quo Rex anno Hedsjirae 1085, die 10 Mensis Silhadsje duceba tur ad locum sacrificii, celebrati in honorem loquentis cum Deo, i. e. Abrabami Patriarchae. Non displiceat Lectori, si extra oleas vagando, paschales festi ejusdem ritus atque solennia addidero. Primùm, tota civitas vicatim confluebat in campum immolationis, sub orientali facie horti Hasar dsjerib. Litanda Deo victima, Camelus erat praegrandis, unius in dorso gibbi, pancraticè sanus, saginatus & sine maculâ, contectus aulaeo & iisdem ornatibus, quibus praeviis diebus decem continuò circumductus per urbis plateas fuerat, multâ cum pompâ & instrumentorum strepitu. Hunc pedibus ligatum ingenti cingebant ambitu multa millia spectatorum; alii etiam vicina occupaverant sepulchrorum monumenta, murosque hortorum haud procul à spectaculo remotos: nec praestolabatur aliud tanta mortalium corona, quàm adventum Serenissimi, qui caedem bestiae, magnae quidem sanctitatis negotium, suâ auspicaretur manu sacratiori: & expectatus tandem cum splendido Comitatu comparuit circa meridiem, eo ordine, quem icone refero: In quâ litera A. Significat supremum Sophorum praefectum Sobbòt Jesawul bassi; bbb. Sophì, i. e.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
