# Amoenitates exoticae 221

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/221

Omen ex eo natum erat, quòd amisisset concubinarum, quam deperibat, venustissimam, à se ipso pugionis apiceulo senssime in stomacho pereisium, extremo sibsequente & praepeti admodum fato; non tam ex periculo innocentis vulnusculi, & jocosâ manu (quamvis temulentâ & vacillante) illati, quàm, prout Astrologi praetendebant, ex malignitate sideris cujusdam Regali solio infensissimi, quod etiamnum adversa quaevis minitaretur, nisi à publico abstineret. Expiatis igitur astris, pridie purpuratos suos atque hospites, cum populares, tum exoticos, convocari in convivium curavit, habendum in loco Sahadèt abaad, i. e habitatione beatitudinis. Hortus est ita dictus, trans pontem urbis orientalem, in littore fluminis Senderuut, quô ipsa urbs ab hortis & oppidulis Una igitur horâ ab orto sole suburbanis disjungitur. conscendendos obtulit equos duodecim, centurio quidam praetorianus eques, Mahhammandari vices in deductione praestiturus. Hunc secuti ductorem, sequenti ordine incessimus: In acie equitabant unà cum tympanista gemini tibicines; mox pedites sequebantur satellites duodecim, viridi holoserico induti; tum Secretarius Legationis equo vectus, manu, fronte tenus elevatâ, Literas gestans sui Principis, panno obvolutas aureo. Hunc excipiebat Legatus Dominus Ludovicus Fabricius, equestris militiae Chiliarcha, sex ephebis equum anticipantibus, ac quatuor à latere cursoribus stipatus; quem è vestigio equites sequebantur Nobiles ac socii omnes itineris; quorum ex primis erant, Generosus Dominus Klingensternius, ut sanguine, sic virtute & ingenio Nobilis Suecus; Nobilis Dominus Pristaffus, Juris-Consultus, Legationis Mareschallus, mox redux in Russiam contra Turcos Chiliarchae honorem meritus; Generosus Dominus Leuenanker, Nobilis Suecus, primarii Commerciorum Suecicorum Directoris filius magnae spei. Taceo variae farinae ceteros. Ad metam spatio tandem unius horae, festinato quamvis incessu devecti, dimissis equis, sistimur in aditu horti concameramento quo sam &e quatior ex comitati im conviium ad.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
