Latin
RELATIO XVI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 222
Unproofread scanNot analysed yet
mittendi considere jubemur in humo tapetibus stratâ; in quâ accumbentes quoque videmus ex Poloniâ, Russiâ, Siamo, Arabiâ, Usbeciâ &Georgiâ Legatos, ante adventum nostrum adductos, admissionis copiam inde à diluculo praestolantes; nonnullos taceo Gubernatores Provinciarum, qui morae pertaesi, relictâ sede, non procul hinc in horti principio obambulabant. Cujus verò Horti conditiones ne sileam: Occupat ille declive solum in ripâ fluminis Senderuut, arbusculis ita dense consitus, ut pene in sylvestrem lucum degeneraverit; studiosâ credo hortula ni abstinentiâ. Singularem mutuatur ornatum à confinio fluvii praeterlabentis, qui clausis vicini pontis, operis splendidissimi, cataractis, in lacûs altitudinem turgescebat, cymbâ instructus haud ineleganter fabricatâ, nec non ponticulo ligneo, per quem transitus soli patet Principi, in ur banum quoddam oppositi littoris viridarium, recondendis aptatum pellicibus Regiis, velut parvum quoddam gynaeceum; His enim larebris hortenses Regis deliciae nunquam carere debent. Medium horti exhibet superbum excocto latere palatium, (maison de plaisance) intus distinctum conclavibus elegantissimè pictis, extrinsecus fenestris affabrè elathratis decoratum, boream versùs, quà flumen respicit, in geminam quasi alam divaricatum; Inde exsurgens ligneae structurae atrium ad ipsam prope ripam protendens, celebrando destinabatur admissionis actui. Atrii quadrata est, &theatralis quodammodo facies, in longitudinem circiter sexaginta, in latitudinem quadraginta passuum expansa, aurae ab omni parte, nisi quâ lapideae adhaeret, patulum; oras saltem, pro accubatione securiore, cancelli claudunt bipedalis altitudinis, lignei. Desuper contegitur lacunari planè ligneo, sculptoris aequè ac pictoris manu industriè elaborato columnis innitente omnino duobus &viginti, in sex ordines dispositis, praealtis aluis vureoque fosculorum ductu egregit picsis. Longitudo atrii, quâ ad ripam declinat, in tres partes, sive in tria quasi proscenia distincta est, tribus subinde gradibus, panno coccineo contectis, depressiora. Summum, quod in sinum lapideae excurrit, Regiae sedi sacratum est; medium purpurato vacat Senatui &primariae notae Gubernatoribus, Beglerbegi; imum, quod priori paulo amplius, Legatos recipit, &convivarum reliquam multitudinem.