Latin
RELATIO XVI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 225
Unproofread scanNot analysed yet
Ad aquandum vasa prostabant duo aurea, prioribus tantò majora, ut liquoris unaquaeque libras centum reciperet. Custodes in littore consistebant pauci, conchyliatis vestibus ad elegantiam induti. Introitum utrinque venustabat reposita, intra argentei pedaminis cancellos, ingens amphora, operculata, in ovatam plane figuram ex eodem aere fabricata; cujus capacitatem non mentiar, si recipere orcam cerevisiae Hamburgensis dixerim. Frontispicii limina, velut sacro Regis conspectui opposita, vacare reverentia jusserat impedimentis hominum: Latera verò forinsecus claudebat praetoriana series armatorum securitatis Regiae stipatrix, &huic intermixti non pauci atrienses Jesauli, jussorum, quando opus, utrobique exsecutores futuri. His sese intruserant nobiles &magnatum filii spectatores; tum supplicantium alii, quibus prope concionem morari à purpuratis imperatum fuerat. Ex ornamentis ipsius atrii primo loco nominamus aulaea, quae pavimenta triplicis proscenii operiebant omnia, per ampla illa, beluata &pretiosissima, ex Kirmanensi primarii valoris lanâ summo artificio texta: Horum margines &commissuras pondere suo retinebant turbines aurei, quodammodo compressi, pro rei indigentiâ sparsim, &ex modico intervallo, impositi; si credam praefecto palatii, ac manuum mearum judicio, singuli exhibebant pondus librarum Belgicarum duodecim. Singularia prosceniis singulis ornamenta erant: in primo quidem proscenio amphorae duae, in pompam ante cisternum repous.