# Amoenitates exoticae 227

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/227

Corpus tunica investiebat flava, ad suras cum staret protensa, discumbentes verò pedes discalceatos, pro urbanitate patriâ, operiens. In illâ nihil observavi insolens aut magnificum; Attalica erat, floccis interpositis duplicata & vulgaris notae, sed summae fortassis mollitiei & levitatis, quâ gaudere à teneris dicitur sumptuoso oneri insuetus. Femora duplex stringebat fascia, laxè invicem involuta, una ex aureis, altera ex filis texta subtilissimis lanae Kirmanensis; quibus ad dextram inhaerebat pugio aureus, arte encausticâ pictus, & adamantibus unionibusque distinctus. A tergo stabant cubicularia praestituri opera Eunuchi utriusque coloris duo & viginti, in lunarem orbem dispositi; cujus dextro cornui associabantur sex selectae pulchritudinis pueri Georgiani nondum ephebi, amictu corporis perquam specioso, qui praeter consuetudinem rasae gentis, cincinnos quoque ostentabant, pro decore vultûs per tempora fluitantes. Unus ex his propior fronti Regio, aërem gravi motu agitabat, flabello usus ex pilis equinis candidissimis in flagri formam concinnato; Alter ab illo, machinam dirigebat pro fumigandam Nicotianâ; tertius sputi receptaculum, quartus thuribula, alius alia observabat. Ex nigritis quoque hic acinacem tenebat, ille crepidas: sclopetum, pharetram, arcum atque alia gestabant alii. Ipse Mebter, cubiculariorum supremus, stans, Regi neglecto ordine vicinior, peram servabat ex humero suspensam, quâ in usum Principis recondita ajebant strophiola & diversi generis opiata exhilarantia. In demisloni atrio gemina dicumbebar puspurato. rum series, prior adversus Regis sinistram, altera dextroversum locata.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
