Latin
RELATIO XVI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 230
Unproofread scanNot analysed yet
In eodem actu, Calmuccorum ex Legatis uno &viginti, totidem epistolis à Duce &membris familiae instructis, duo saltem admissi, parem Regio affectui locum, nimirum infra Musicos sortiti sunt; cujus de indignitate cum importunè se gererent, &inconditè multa blaterarent, convivio etiam excessuri, mandante Serenissimo honoratiùs, videlicet proximè supra Musicos, translocati sunt. Regis ante sedem ac ceterorum discumbentium, ea, quae nobis secundâ mensâ veniunt, uberi manu &ad luxum apparata stabant; qualia erant, saccharorum variae species candisatae, perlatae, ambrosatae; fructus quoque horarii, quos medici vocant, &acrodrya, tum confectiones quaedam, Julapia, &si quid condimentorum noverat ingenium nationis, omnia ante hospitis ingressum abacis seu quadris ligneis, verniceâ superficie nitentibus, ordine exposita. Vasa erant aurea, manu rudi, sine emblematibus aut sculpturis fabricata; alia, pro contenti naturâ, etiam porcelina. Pro sorbillandis julapiis cochlearia aderant lignea, in formâ lembuli, scitè excavata. Mappae omnes Damascenae erant, cum paris telae duplicaturâ, summâ facie incarnatâ, cum margine dodrantali candido; Regi amplior &aequilatera, ceteris longiores &tetrapedalis latitudinis, omnes perlatis nobilitatae fimbriis, &aureis ubique flosculis pertextae. Pro recipiendis salivâ &excrementis faucium, urnulae serviebant ad numerum convivarum depositae, aureae, ventre donatae capaciori, orificio angusto, margine peramplo, adeo graves, ne labiis citra molestiam admoveri possent.