# Amoenitates exoticae 232

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/232

Mox de Suecorum Principis, Amici, quod dicebat, dilectissimi sui, prosperitate percunctatus, & satis de quaesito, quâ par erat devotione, eruditus, mox perhumaniter gratulatus nobis est de tanto itinere terrâ marique feliciter exantlato; seriòque monuit detritam tot molestiis valetudinem, Isfahanensi otio percurare, & impraesentiarum defaecatis convivari mentibus. Hic tenor totius colloquii fuit; quo defunctis, fessio imperata est in subselliis ligneis, perlarum matre artificiosè vermiculatis; sed quae nobis sedes, in scabellis haud spithamam altis, molestior certè fuit, quàm humi si fuisset accubitus. Litterae Suecico idiomate erant conscriptae; quarum argumentum erat: Peroptare Regem Sueciae, inchoatae nuper cum Serenissimo SIAH amicitiae vigorem; tum mutuum inter utriusque subditos commercium; & denique societatem belli ineundam cum ChristiaQuaecunque ad haec tria, Amicitiam, nis contra Turcos. Commercia, Foedus, facerent stabilienda, ea exhibitori in commissis data esse, quem fide dignari Regia Majestas Persica velit. Quibus desuper (quod praeter scopum insero) cum Legatus sententiam suam, & quae in mandatis habebat, pleniùs in Senatorio consessu explicandi, veniam iteratò petiisset, tandem vigesimo Septembris Nuncius ab Aulâ missus desiderata poposcit, scriptis comprehendenda articulis; quos extemplo, qui Legationi à secretis eram, Romanâ linguâ exaravi sequentes, à Rev. Patre Raphaële, ie mngne m Au auctoniteitis hter pneib, &e Vio dodlil. mo explicandos. I.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
