Latin
RELATIO XVI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 233
Unproofread scanNot analysed yet
Serenissimus Rex Sueciae, Dominus meus Clementissimus, animi, quo par est, affectu Regiae Majestatis Vestrae nuperam amplexus Amoris tesseram, nec minùs de successu laetus mutui, quem sperat, commercii, cum subditorum utriusque Majestatis insigni emolumento stabiliendi: rogat nunc Majestatem Vestram, Legatione, si placet, reciprocâ Amicitiam velit confirmare, &felicis instituti notitiam orbi non invidere. II. Pro facilitando commercio, Serenissimus Rex Sueciae à Regiae Majestatis Vestrae subditis mercatoribus non paucis rogatus, ut, cum pace Majestatis Vestrae, Mari Caspio aptis navibus consultum iret, quarum defectus potissimùm commerciis mutuis &communicationi utriusque nationis dudum obstaret, opem suam requisitis paratam lubenti animo offert. Quamvis enim vel non desint, vel à Regiae Majestatis Vestrae subditis exstrui possint navigia, ea tamen non erunt ita affabrè facta, ut vel venti varietatem eludere. vel à periculo procellarum immunes esse, vel aequè veloci cursu trajicere, imò &tuta littori praestare possent propugnacula, contra impressiones Cosaccorum. Serenissimus igitur Suecorum Rex, Majestati Vestrae architectos, fabros, navarchosque mittendos promittit, quorum ope Caspium mare suum navibus instruere &armare possit idoneis. III. His à Majestate Vestrâ probatis, Serenissimus Princeps meus clementer mihi demandavit, ut explorarem, utrum littora salo vicina arbores alant aptas navibus struendis; quod re secus compertâ, frustra fuerint operarii, tanta terrarum spatia laboriosè emensi. Rogo itaque Majestatem Vestram humiliter, ut mihi navalis architecturae perito facultatem concedat eundi in Provinciam Masanderaan, lustratum in eâ sylvas; arborum genera, littorumque situm &conditiones, ut inventis operi remediis, perseiseu onmnibus ver um necesa iur im vetienstus, missâ ocyus fabrorum copiâ, institutum secundis successibus expleatur. IV. Turcorum Imperator, natus Europae &Regni Perfici hostis est. Is publicae tranquillitatis quoties, quoties iniquus &foedifragus turbator, postquam Germaniam, &Romano-Germanum Imperatorem nefario impetivisset bello, nunc arma Divinae benedictionis plena à tergo experitur.