# Amoenitates exoticae 237-2

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 237. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/237-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/237-2

profecto nunc tempus Serenitati Vestrae Superi offerunt, ut omnino nomen suum clarissimaeque gentis Persarum ad Solemusque proferat, innumeras victorias ac immensos triumphos cum ipsa coelorum latitudine protendat; Sudum denique perpetuae pacis & tranquillitatis Regnis suis impertiatur, ac quo Solis radii pertingunt, eò Serenißimae Domûs suae porrigat gloriam. Quod dumintimo Serenitati Vestrae pollicemur voto, avidißimoque desiderio quantocyus Responsorias praestolamur: eidem iongaevam valetudinem, diuturnum regimen, ac prosperos rerum successus ex animo precamur. Dabantur in Russiâ, in arce nostrâ haereditariâ Zolkieviensi, die 28 Mensis Januarii, Anno à nativitate Domini nostri Jesu Christi 1686, Regni vero 12. Incidenter refero: Epistolam, ut ut die 20 Junii in Consessu jam oblata fuerit, nondum tamen translatam fuisse die 20 Novembris, quo ejus mihi copiam (tum in Arabiâ degenti) misit Interpres Regius, Vir maximi candoris & eruditionis R. P. Raphaël du Maus, Capucinus: ex quo Lector Aulae supercilium & nationis cunctationes colliget. De successu expeditionis nostrae non est hîc dicendi locus referam, quid in Consessu gestum sit. VI. Proximus à Sueco inducebatur, recessurus in Patriam, Legatus Siamensis, natione Persa, veste, quae dimittendis Gg datur,

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
