# Amoenitates exoticae 237

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/237

Non igitur restat aliud, nisi ut Serenitas quoque Vestra, memor avitae Persarum ad sydera usque excelsae gloriae, tam salutari, tamque opportuno tempore bellum sociale cum tot populis & gentibus ineat, Turcarumque potentiam, Regnis suis semper infestam, dum armis nostris detinetur, fortitudine suâ percutiat evertatque, Regna & dominia haereditaria, iniquè sibi ablata, recuperet, imperiumque suum firmet. Nunc certè omnes vindicandae injuriae; nunc Babylon spolianda trophaeis Turci, cis. Nunquam enim Serenitas Vestra majorem, solidiorem, opportunioremque habitura est occasionem, quam si per foedus tot gentium & populorum metuendam sefaciat. Tale

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
