Latin
240
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 240
Unproofread scanNot analysed yet
Ridiculum erat, eas dum capiti affixuri essent (in Monachali enim habitu incedebat) rasam invenisse calvitiem. Ulnis igitur elevatis impositae sunt exportandae. Obtinebant trium spithamarum longitudinem &latitudinem unius: in crumenâ reconditae Damascenâ, auro distinctâ &obsignatâ. Tantorum Principum epistolas ad superbam gentem per eos ferri, quos fakkiir, id est, pauperes &mendicos, vocant, res meo judicio inconsulta &ignominiosa est. Legi enim cum Legati debeant, id est, mitti auctoritate &prudentiâ politicâ insigniores: quid aliud credet Curiâ, quàm digniores in aulis nostris non haberi? Postremi comparuerunt ex Georgiâ apostatae, quos vocant, uno accessu novendecim; pro abnegationis scelere Galatis donati, atque eo honore, ut in atrii ingressu Majestati reverentiam facerent; quâ exsolutâ foras reducti sunt. Dolendum est, quàm illa Christiana gens, quae olim ob controversas in fide minutias, rupto Concilio, à Graecorum Ecclesiâ desciverat, hodie eò levitatis prolapsa sit, ut praeputium venundare exiguo lucri praemio non dubitet. Jam vicies mille inhabitare dicuntur Isfahanum, patriae &religionis desertores; rarique celebrantur Consessus, quibus non ejus pulveris hominibus salutandae Majestatis gratiam indulgeri videas. Nec tamen cuivis apostatae, sed nobilioribus saltem, hanc accedere Corinthum permittitur: In causâ est ingens religionis languor &crassa fidei Christianae ignorantia; in quâ se satis profecisse putant, si didicerint imagines colere, se cruce signare, &,quod prora &puppis est, jejuniis praestare observantiam; ceterò fidei articulos &fundamenta ignorantes, &saltem nominatim Christiani; ut metuam magnopere, ne tota Christiana Colchis, in Mahhammedanam barSnbm m dlutndiei stetilotum deleut, petseus, cum civem expectata praemia, ipsos Principes favor aulae atque promissi honores alliciant. §VII.