# Amoenitates exoticae 240

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 240. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/240

Ridiculum erat, eas dum capiti affixuri essent (in Monachali enim habitu incedebat) rasam invenisse calvitiem. Ulnis igitur elevatis impositae sunt exportandae. Obtinebant trium spithamarum longitudinem & latitudinem unius: in crumenâ reconditae Damascenâ, auro distinctâ & obsignatâ. Tantorum Principum epistolas ad superbam gentem per eos ferri, quos fakkiir, id est, pauperes & mendicos, vocant, res meo judicio inconsulta & ignominiosa est. Legi enim cum Legati debeant, id est, mitti auctoritate & prudentiâ politicâ insigniores: quid aliud credet Curiâ, quàm digniores in aulis nostris non haberi? Postremi comparuerunt ex Georgiâ apostatae, quos vocant, uno accessu novendecim; pro abnegationis scelere Galatis donati, atque eo honore, ut in atrii ingressu Majestati reverentiam facerent; quâ exsolutâ foras reducti sunt. Dolendum est, quàm illa Christiana gens, quae olim ob controversas in fide minutias, rupto Concilio, à Graecorum Ecclesiâ desciverat, hodie eò levitatis prolapsa sit, ut praeputium venundare exiguo lucri praemio non dubitet. Jam vicies mille inhabitare dicuntur Isfahanum, patriae & religionis desertores; rarique celebrantur Consessus, quibus non ejus pulveris hominibus salutandae Majestatis gratiam indulgeri videas. Nec tamen cuivis apostatae, sed nobilioribus saltem, hanc accedere Corinthum permittitur: In causâ est ingens religionis languor & crassa fidei Christianae ignorantia; in quâ se satis profecisse putant, si didicerint imagines colere, se cruce signare, &, quod prora & puppis est, jejuniis praestare observantiam; ceterò fidei articulos & fundamenta ignorantes, & saltem nominatim Christiani; ut metuam magnopere, ne tota Christiana Colchis, in Mahhammedanam barSnbm m dlutndiei stetilotum deleut, petseus, cum civem expectata praemia, ipsos Principes favor aulae atque promissi honores alliciant. § VII.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
