# Amoenitates exoticae 243

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 243. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/243

Certum est, à Nasirio & praefectis officinarum accuratè omnia pensiculari debere; alia etiam, ab exteris, quae missa sunt, exquisi tim aestimari: quoniam ad valorem illorum redhostimenta paranda veniunt in duplici pretio. In fronte ducebantur, velut in triumphum, triginta praedonum Usbecensium capita, longis hastis à tinctorum famulis gestata, tanquam tesserae fortitudinis, ab Archisatrapâ Chorasmiensi missa; quos excipiebant primipili praedonum tres, ligneis collo numellis vincti. Reducendis, ex spectaculo, dicebatur poena esse decreta, ut devorandi molossis objicerentur. Sequebantur atri coloris equi Arabici tres, à Principe ejus terrae missi; Hos verò falcones sex, singuli manibus singulorum gestati. Inde Serenissimi Regis Suecorum munera, videlicet horologium à sex bajulis, & novem Italicae artis sclopeta, à singulis portata. Rursus equi septem, ex vario colore integumentis cooperti, singuli à gemino equisone ducti. Mox pelles mustelinae Scythicae, (Zobellinae) duo specula, & ex eodem vitro cista resplendens, sarcophagi minoris magnitudine & figurâ, omnia Ducis Moscovitarum munera. Tum ex Poloniâ falcones vivi quinque, à totidem bajulis gestati, unus siquidem in viâ mortuus erat. Deinde cameli, muli, equi, cervi, distinctis vicibus adducti sunt non pauci; quorum vero ordines intercipiebant ductores quidam operum mechanicorum, veluti pannorum, aureorum, argenteorum, bombycinorum, sericeorum, laneorum; tum, qui aulaea & integumenta pretiosa, qui arcuum & sagittarum fasciculos, qui pellium variarum volumina, qui ocreas & calceamenta diversi generis bajulabant, atque alia non nulla, ab amanuensi meo, qui in horto constitutus palimpsesto singula consignabat, non satis agnita.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
