Latin
245
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 245
Unproofread scanNot analysed yet
Is statim, atque pedisequorum cum manipulo, pedem in primâ scenâ figeret, oculos probè ad omnes circumduxit discumbentium ordines, &quid facto opus sit cognito, mox in scenam se protulit alteram, Archicamerarium hortatus nutu, tollenda curaret bellaria ante Majestatem posita: In cujus obsequium, spadones, mutatâ statione, Regem à fronte circumdederunt, ordine adeo arcto, qui mensam ab hospitis aspectu intercluderet. Tum, ad Regis sinistram, primus quadras cum bellariis, mox sputi receptaculum, ultimò toralium removit, &successivè tradidit adstanti socio, hic eadem tertio, tertius quarto porrexit, donec spadonum emensa manus, ad minstros, quos per atrium longâ se rie sparserat Archidapifer, pervenirent, &per horum quoque manus progressa, extra atrium proferrentur. Pari successu ante convivas tabulae cum paropsidibus, mappis &urnulis remotae, &coenaculo cum mirâ celeritate eliminatae sunt, sine ullius hominis discursu &loquelâ. Apparatum omnem servi Halwatsyi, ad cancellos constituti, excipiebant, distributoque inter adstantes socios &atrienses quicquid eduliorum reperissent, mappas &vasa inania in custodias retulerunt. Hoc facto, simul ingressi comparuerunt prandii curatores Suffratsji basy, sive stratorum director; Yfiure letsji bassi, primarius temperator sorbilium; Turtsyi basyt; primus acidorum &salsamentorum conditor; Sebtsye hassi, supremus olerum praefectus; &Tsjini Kesitsyi bassi, praecipuus vasorum Sinensium, simul ac dapiferorum inspector; stimpati rerum, quas quisque curabat, latoribus &administris.