Latin
NES HISTORICO-PHYSICAS
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 254
Unproofread scanNot analysed yet
Hos ego verticosos gurgites, spectabiles quidem, aum, &e ln nis sihersecie conmiprenes, me sel s scriptorum contemptum) figmenta esse assero. Testes habeo accolas maris Caspii, Tartaros, Russos, Persas, qui nullos sibi vortices innotuisse, per Deum &sacra omnia mihi jurarunt: Testes habeo nautas &marinos socios, qui à pueris hoc aequor longum latumque suis ratibus metiti sunt, nihil experti in eo insoliti, nisi cautes circa Hyrcaniam, navigantibus infestas: Testes denique &ipsi prodimus, socii Legationis Suecicae ad Regem Persiae, qui diebus duodecim vario Aeolo, sine velis ac remis in nôc alveo jactati, nullas voragines deprehendimus, &solertissime percunctati, nullum inter accolas oculatum testem. Ergone tot, qui de iis referunt scriptores, falsi sint? Sanè sunt! Est naec sub illo coelo hominibus aliis modestia &gratificandi studium, ut quaesitis semper annuant; aliis morositas, ut balbutientium pertaesi se expediant faciliùs, si id affirment interrogati, quod non intélligunt vel nesciunt. Quâ igitur fide &facilitate viatores à loci epibatis, barbaris &rerum ignaris erudiuntur, eâdem rursus acceptas notitias creduli exponunt Lectoribus. Ex novissimis vorticum assertoribus nominari meretur Rev Pat. Avril, natione Gallus, qui Itinerarii, quod vernaculâ conscripsit, Libro 2, ostensurus effluvium Caspii in Sinum Persiae, geminos ponit circa Hyrcanum littus gurgites, salum horrendo tumultu &fragore absorbentes. sed à se ipso haud visos. Confirmaturus fidem; Salviae, ait, folia per autumnum innatare Sinui Persico, quae tamen nuspiam, quàm in littore Caspio germinent; inde igitur vorticibus praedictis abripi, &per subterraneum ductum devolvi. Speciosum argumentum! Ego verè biennium sudavi in littore Sinûs, omnem ejus historiam pro tenuitate meâ sedulò perscrutatus; sed mentiar, si inter vegerabilia, quae vel innatare contingunt, vel undis expelluntur, vel retibus extrahuntur piscatoriis, Salviae folium unquam mihi in conspectum venerit.