# Amoenitates exoticae 256

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, NES HISTORICO-PHYSICAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/256

Fortasse à vero non aberrabimus; si cum antiquissimis auctoribus mari nostro tribuamus communionem cum Oceano; vel clariùs: si Caspium per abyssum subterraneam cum Oceano coire ac continuari dicamus. Equidem, sicuti Oceanus multis in locis (quòd bolidè exploratum est) in immensam profunditatem perpendiculariter extenditur: ita verisimile est, eundem quoque terram subire antris & hiatibus transversis & obliquis; coëuntibus tum cum lacubus quibusdam mediterraneis, iis videlicet, quorum aquae perenni affluxu auctae, insensibiliter decedunt; tum cum stagnis & fontibus quibusdam prodigiosis, quorum liquores dicuntur crescendo ac decrescendo referre periodos Oceani: qualia phaenomena citra hanc continuitatis hypothesin, nunquam explicaverint Philosophi. Si sic; nil miramur ampliùs, si aquae vel decuplo magis accedat, nec tumescat tamen: quoniam affluenti alii, subinde cedit moles inferior, & ex communi pressurâ aëris, terraqueum orbem ambientis, ea semper servatur altitudo, quae Oceano atque communi sphaerae totius telluris respondet. Objicies: lacum dudum obdulcuisse, si quantum in superficie recipit aquae dulcis, tantum salis ex imo dimittat in Oceanum. Respondeo, idem evenire dicendum esse, si per vortices cum tumultu efflueret. Verùm, nihil utrobique difficultatis est, si illabentes rivi salsi, & montium salsorum radices, quas perennes undae lambunt, jacturam restituslient. Vuod ipsim vero I negateris, per ne Icet.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
