Latin
26
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 26
Unproofread scanNot analysed yet
Nec alia quidem scena procul à Jovis sede, quàm quae in Aula luditur; Provinciarum quippe urbiumque praefecti deglubunt cives suos, &ex reditibus aequè Regni atque Regiis, quantum possunt harpyiae, impunè rapiunt; impune inquam, dummodo de quaestu suo participent duo vel tres eorum, qui apud Principem intimae admissionis sunt, ab incusantibus, si qui insurgerent, eos protecturi. Id enim furtis publicis asylum est inexpugnabile, sane peculiare Regno Persico, si fortè aliis sceleribus in aulis nostratibus quoque locus sit. In hoc cardine volvitur rota Imperii: dum interim Rex de publico securus, genio indulget suo, &temporum vices voluptatibus distribuit. Nunc ille convivia pandit magno luxu &aeris profusione; nunc in uvam debacchatur Sjirasensem, vel Georgianam; nunc generosiore excitatus spiritu, turmis ingentibus per diffusa montium tesqua grassatur in feras; mox, velut sibi redditus, in Veneris varietatem effunditur, per speculatores eunuchos conquirens speciosissimas Iberici, Armeni &Persici sanguinis puellas, pellicum adsociandas classibus, quas fovet in Gynaeceo: Harum in gratiam crebras publicat interdictiones, (Koruch vocant) quibus masculus jubetur sexus plures leucas extra conspectum cedere, ut cum pellicibus, ab intuentium livore vindicatis, prodire Rex, quocunque gestu habituque, hortos invisere, lavare corbus, venari, piscari possit, aut quicquid aliud licentia, remotis arbitris, dictaverit. His Ille sanioris vitae impedimentis aetatem fallit, donec longo voluptatum usu infirmatus, senii persentiat accelerati incommoda. Tum verò lugens vitae prioris intemperantiam, moderari ventris obsequio proponit, &luxuriae inter valla quaedam dare rebus serioribus. Ita Regni indolem regnandique artem serâ industriâ percipiens, Rex incipit boni publici inire rationes, subditorum curam agere, turbatum Reip. statum reducere in ordinem, quin etiam de propagandis cogitare finibus Imperii, &generosa quaevis in publicam Maturè Ad salutem gerere ac meditari. O felicem auroram, quae replures abgno demum post tam longas caligines suboritur, sed quae cumr. ad plenum meridiem speratae beatitudinis nunquam de venit!