Latin
NES HISTORICO-PHYSICAS
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 261
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus jugi Vulcanus, sicut in aprico, hic fumos, ibi ignes, illic thermas, flores sulphureos, ebullitiones variae materiae atque alia stupenda aspicientibus phaenomena edit; ita in abditis visceribus suis coquit, &in profundum maris, per subterraneos meatus, protrudit liquidum quoddam bitumen: Oleum inquam spissum, terrestre, nigrum, amarum, odoris foetidi, &persimilis illi, sed vel gravioris, qui inest oleo succini, quod per torturam aperti ignis elicitur in officinis Chymicorum. Sanè, tota illa provincie C Sjirwoon, sive tractus antiquae Mediae, qui ignitum sistit Caucasum, à Persis Asjuur Meisjaan, id est, Regio ignis, ab hujus elementi dominio inscribitur. Hic verò liquor per radices montium in imum pelagus decurrens, à maris agitatione dilutus, intra aquae, vel magis intra salis poros absorbetur, atque sic falsissimam lacûs Caspii partem, id est, graviorem ac fundo propiorem, quam maximè amarore suo imbuit; quemadmodum mare mortuum quoque amaritiem suam à bituminis scatebris recipit; quod docenti quidem concedimus acutissimo Scaliligero de subtil. Exerc. 51. Mare autem in fundo magis dulcescere, eidem non concedimus, nisi iis in locis, in quibus fortassis aquae dulces scaturiunt. Sed nec hae bituminis respuunt consortium, sed ejus qualitatibus promptissimè maritantur; prout experiuntur, qui inter siticulosos tropicos navigantes, pluviam ex velis quandoque excipiunt: quae, si vel picatos funiculos, quibus vela fimbriata sunt, attingat, illico inquinata amarescet, &ad bibendum fiet inepta. Oleo illo, quod Lo –Kara Nafth.