Latin
PEMIM NILA E
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 272
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsa rupis substantia praedicti generis referebat coagulum, lacunas quoque paucas in crepidine, in quibus ficus quasi studio artis satae extabant, fructu hâc etiam anni parte sapidissimo. Protuberanti saxo insculptam inveni figuram ludi nostratis, quem vulgò molarem vocant, sed vetustate pene exesam; unde conjicias, antiquitus hic commoratos fuisse Europaeos, qui per otium sculpserint, nisi olim Medis id genus ludi familiare fuerit. Ex hâc rupe circumspectanti, mare circumfluum, in utroque peninsulae latere, apparuit, minùs in fine, quanquam hinc unâ saltem parasangâ dissito, quod crebri &editiores colliculi intercederent, quo minùs videri posset. Ad laevam conspectui patebat campus, Naphtheis fontibus celebris, hinc unâ etiam parasangâ dissitus; quo tamen relicto, spectacula à calce orsuri, ad extremum peninsulae pe des viam occipimus, dimissis jumentis cum equisonibus, qui cibos &hospitium pararent. A mille igitur vel ultra passibus ad praedictum devenimus Mausoleum. in lacûs spatiosi littore positum, non procul à pago Mirhaesjam. Aditum porta decorabat ampla, lateritia, arcuata, valvis carens ac patula perpetuò; Ex triplici superliminaris puncto imminebat catena valida, ad eam altitudinem demissa, ut osculari commodè ab ingredientibus posset: nam ea sacro asylo (cujus Catena notam exhibet) a cultoribus veneratio debetur, nisi vel ipsum decumbendo malint salutare limen. Superatâ portâ per subdiale ambulaerum longum, angustum, utrinque muro clausum lateritio, ad Mausoleum pergitur. Aedicula erat unius fornicis, angusta, fenestris carens, adeoque perenni lampade illustranda; in cujus limine constitutis (nam aegrè intromittendi videbamur) praeter quatuor parietes, panno squalido obductos, &medium cubum, sarcophagi conditorem, cum suspensâ lampade, nihil videre contigit.