# Amoenitates exoticae 281

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, PEMIM NILA E. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/281

Cum bullis non rarò emergebat spuma terrestris substantiae, tetra & nigricans, quam Naphthae recrementa esse docebant; ex his, continuo in littus propulsis & cum bullis majoribus longo annorum tractu eliminatis, ipse clivus efformatus videbatur, quod & figura indicat, quae ex tali appositione consurgit, & substantia testatur, quae ex terrâ & bitumine mixta & coagmentata est. Plures lacum ambiebant fonticuli exigui, recipiendis digitum manumve capaces. Numeravi eorum viginti quinque in summitate, & quindecim loco inferiori, omnes lympham fundentes cristallo quovis clariorem, sapore etiam, ut inter se, ita ab aquâ paludis, maximè differentem, praesertim intensiori vel remissiori salsedine: quod ipsum inter rariora nobis exhibebant accolae. Lacus, quamvis protrusis ex fundo bullis perpetim coqueret, rariùs tamen aquam suam demittebat: quod de multis aliis fonticulis pariter observavi, in quibus non tam scaturire aqua, quàm ex flatu emergente saltem agitari videbatur. Ex orali philosophiâ rusticorum, qui operibus praeerant, subjicio: Omnem Naphtham, ex intimis montium propinquorum visceribus, per subterraneos meatus promanare; quae dum hujus paludis laboratorium perfluit, scorias suas exuere ac depurari, alioqui spissiorem ac inutilem prodituram in vicinis, quibus ea hauritur, puteis: hos puteos, quaecunque haud intercepta praeterlabitur, longiori tractu magis percolari in transparentis & purissimi liquoris speciem, quae Naphthae albae nomine sese exhibeat, remotiori, quem heri spectavimus in loco: dum ejusdem pars alia atque maxima Vulcani agro, velut ellychnio ardenti illapsa, fumum flammasque nutriat perennes, citò ibi exarsuras, si intercipi in via omne fomentum posset.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
