# Amoenitates exoticae 284

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, PEMIM NILA E. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/284
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/284

Nos rem penitius scrutaturi, praeeunte ductore ac vestigia securi iniculpente, ad saltigium usque riman sumus, non sine periculosâ molestiâ; ut enim praeceps erat ascensus & passim lubricus, ita fragilis & friabilis materia, quae talos reciperet. Invenimus, circa fastigium, hominum, qui ante nos adfuerant, vestigia; tum excisam humanâ manu lacunam, quâ tutò unicus spectator consisteret; excrementa etiam caprina, quo fato delata, nescio. Argillae emergentis non major erat moles, quàm ut eam tribus spithamis complecterer. Basim etiam circumequitandi faciebam periculum, verùm non sine periculo: Nam ad latus australe, quod in lacunam declinabat, cum equus calcaribus à me concitatus esset, parum defuit, quin in abysso tenuioris argillae, hîc longo tempore accumulatae, submersus cum equo fuerim; fractâ videlicet crustâ, quae hanc paludem subdolè contegebat. XIII. Restabat desiderio spectanda scena ultima, nimirum Salina, hinc dimidiam distans parasangam, non procul à viâ Regiâ, in peninsulae aditu. Ad hanc, praemissis ad pabulandum jumentis, pedites viam occipimus. Erat illa, lacus rotundo oblongior, ambitu fere unius parasangae, exiguae profunditatis, quatuor minusculis pagis stipatus, à plebeculâ pastorum & qui salinae operabantur, habitatis. Fundus vix sensibili declivitate centenis & ampliùs à littore passibus protendebatur, omnis, priusquam salum subiret, liquoris exsors, planus, durus, argillosus & lubricus. Hoc salum (cujus maxima dicebatur profunditas tripedalis) copiam producit Salis nitidissimi, non humanae artis beneficio, sed solo ardore solis elaborati: ejus quippe radii, dum humorem dulcem, tanquam leviorem & superfluum, in auras evocant, remanet succus sale gravidus, qui in lamellas quasi niveas successivè concrescendo, fundum petit & in eo subsidet. Ex fundo igitur ope lignei igner rutabul ceonmulitus, Vaulodue slbinde Inuilum, rhedis, quibus evehatur, imponitur. Hinc littori orientali invectus, in cubos definitae magnitudinis digeritur; in coacervando fistucis assiduo tundendus, ut humor expellatur residuus, & sufficiens cumulis concilietur firmitas, quâ subsistant à casu & aetheris injuriâ immunes.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
