# Amoenitates exoticae 286

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, PEMIM NILA E. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/286

Ita qui Argentinam appellunt, ex interiori templo cathedrali nodum summae turris; qui Lunaeburgum, pendentem in Curiâ pernam scrosae, quae salinam detexerat; cum Lubecam, murum orphanotrophii ex summâ planitie celebrem, aut ex alabastro factam S. Mariae statuam in basilicâ; ut cetera hujus & aliarum urbium memorabilia taceam, contemplari gestiunt: Quibus verò per imprudentiam omissis, omnes se perdidisse dolent peregrinationis sumptus & operam, velut qui Româ redierit, non salutato nec viso summo Pontifice. Id ne cui accidat, qui Persarum Hecatompolim spectatum iverit, instruam eum numeroso catalogo memorabilium; quorum possessione illa civitas mirè superbit, ac ceteras regni urbes ad celebritatis certamen provocat. Historiae adhaerere videntur incerta quaedam & ridicula; quibus verò, tanquam rebus facetis & ad veri lancem haud examinandis, locus in praesenti Relatione invidendus non est, ut taedium itineris. cujus narratione Lectorem fatigavimus, jucundiori missu temperemus. Primum Regiae urbis memorabile est &t Thagi sebs, id est, Porticus virens.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
