Latin
PEMIM NILA E
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 288
Unproofread scanNot analysed yet
Acciderat in ejus extructione, ut, dum eductâ turri, aedificium utrinque clauderetur altiori fornice, lepida, praeter conditoris intentionem, exsurgeret figura priapi cum testiculis; quam speciem vulgo placuit inter symbola adoptare. 6. C,e Chali Araak, quod significat naevum Parthiae. Pinus est vasta, spectabilis altitudinis &valde antiqua, quae centrum esse totius Parthiae creditur. Extat in areâ horti Kuli padisjab, ex opposito horti Sabadèt abaad, qui est in suburbio prope pontem Hassen abaad. Sjah Haßèn Europaeis corrupte Usum Kasaan dictus, (à Venetis illustri Legatione salutatus) in eo horto habuisse dicitur sedem suam, in Pinu verò aestuarium, cujus adhuc rudera quaedam lignea arborem circumdant. 7. oo 3 0] 50 Meiuni do syiri aab churden. Id sonat: inter duos leones aquam bibere. In plateâ mediae circiter palaeopolis, mensa extat rudis lapidea, ante ingressum mausolei cujusdam, duobus utrinque leonibus ex saxo sculptis stipata. In eâ praetereuntibus (velut passim in aliis partibus urbis &plateis) bibenda exponitur aqua; quae hoc loco perquam gelida hauritur ex puteo, prope vetustissimam Platanum effosso. Arbor haec, tametsi frondes plerasque &decorem dudum amiserit, sine obiervatu dimitenda non est, ob vassum caudicem, qui ampliùs quatuor orgyias explet suo ambitu, &parem crassitie non agnoscit: ut mirer, cives non potiùs arborem, quàm mensam inter memorabilia retulisse. Verùm, aenigma magìs placuit. 8. ς Khalem menaar, i. e. Pinnata turris; puta cornutam: quam hoc loco perlustrabimus. Turris (potiùs colossum vel statuam vocaverim, nisi cum Persis loquerer) ex solidâ massâ luti elaborati sine artificio &splendore fabrefacta est.