Latin
290
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 290-2
Unproofread scanNot analysed yet
adsportare materiem, asportatam dividere alios, alios divisam imponere &aptare; dum primores alii operas dirigunt, producta limant, crania disponunt, &madenti adhuc monumenti luto sic imprimunt, ut sufficiens rostrorum &frontium pars emineat, cornibus, prout nata sunt, exporrectis. Hora nondum exspiraverat gemina; ubi turris feliciter erat absoluta. Et mox Princeps sublatâ mensâ comparens, longo tacitoque intuitu peregrini operis, quod aream brevi ante inanem &apricam premebat, approbationem testatus, &,an extructionis velocitatem, vel magistri ingenium magis laudaret dubius, tandem ad Praesidem conversus ait: Tu, quid nunc judicas de archi. tecto nostro, cujus ingenio tantopere invides? Gliscentem in se Regis iram haud odoratus Praeses, imprudenter regerit: Imperfectum opus esse, cui, ut in structore cerebrum, ita in fastigio caput deficiat, necessarium monumen mmonto decus &complementum. Responio exacerba. tus Princeps: Ergo, inquit, tuum caput, malevole, imponi volo; &utatum a satellite inferri jubet. Haec extructionis historia est; quam tamen alii narrant absque cruentâ clausulâ. §III. Alterum, quod famam conciliat, sepulchrum est Equi, Gasel dicti, ex stupendâ cursûs, dum viveret, velocitate celebris; dicitur enim triduum impastus, &uno die parasangas quadraginta cucurrisse.