# Amoenitates exoticae 290-2

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 290. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/290-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/290-2

adsportare materiem, asportatam dividere alios, alios divisam imponere & aptare; dum primores alii operas dirigunt, producta limant, crania disponunt, & madenti adhuc monumenti luto sic imprimunt, ut sufficiens rostrorum & frontium pars emineat, cornibus, prout nata sunt, exporrectis. Hora nondum exspiraverat gemina; ubi turris feliciter erat absoluta. Et mox Princeps sublatâ mensâ comparens, longo tacitoque intuitu peregrini operis, quod aream brevi ante inanem & apricam premebat, approbationem testatus, &, an extructionis velocitatem, vel magistri ingenium magis laudaret dubius, tandem ad Praesidem conversus ait: Tu, quid nunc judicas de archi. tecto nostro, cujus ingenio tantopere invides? Gliscentem in se Regis iram haud odoratus Praeses, imprudenter regerit: Imperfectum opus esse, cui, ut in structore cerebrum, ita in fastigio caput deficiat, necessarium monumen mmonto decus & complementum. Responio exacerba. tus Princeps: Ergo, inquit, tuum caput, malevole, imponi volo; & amputatum a satellite inferri jubet. Haec extructionis historia est; quam tamen alii narrant absque cruentâ clausulâ. § III. Alterum, quod famam conciliat, sepulchrum est Equi, Gasel dicti, ex stupendâ cursûs, dum viveret, velocitate celebris; dicitur enim triduum impastus, & uno die parasangas quadraginta cucurrisse.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
