Latin
295
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 295
Unproofread scanNot analysed yet
Valeas cum Tuis; ego in hoc genere perseverabo, quàm diu Tua lex vigebit. Dicto Rex consternarus, viam meditans persequitur; &mox à deambulatione citiùs solito reversus, rem à Praeside percunctatur. Causam edoctus: promulgata jubet re vocari citra temporis dispendium, emissis qui Opii mercaturam, esum, culturam libera proclamarent. Quo facto, cessavit contagio. Aliquo tempore Rex ex aucupio redux, falconem ubi magistro redderet: Curam, ait, hujus avis gerite, quia nihil illâ mihi carius! primus, qui mortuum mihi dixerit, morietur! Paucis post diebus falco moritur. Magister, consilii inops, invitatis Senatoribus ostendit cadaver, avis sibi funestae, si primus mortuum nunciaverit. De modo ambigui, Kalenajetum advocant, qui referat. Is verò: quando me vitae poenitebit, faciam, inquit. Gemebundi instantes, tandem impetrant. Ad Regem igitur ingressus, cum quid novi vidisset, interrogaretur; histricis gestibus graphicèque narrat, quid spectaverit in Ornithotrophio a morte falconis cautissimè abstinens: nimirum, se vidisse, dicit, avem pulcherrimam, jacentem in aulaeo, ad magnificentiam expanso, capite, alis cruribusque decore extensis; circumsedisse Senatores demissis vultibus suspirantes: plorantem verò falconum magistrum, de corio suo solicitum. Quo ipso Rex rem intelligens: Quid, ait, num falco meus mortuus est? Tum Kalenalenmjelus suioleo, Ron, Pne vitae, qui prinus eiess sul.