# Amoenitates exoticae 304

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 304. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/304

Kitabe Sende Serduust, sive Ivelibro, sucro, Toronsiris, in ssiachr aser vatos, ab Euis Haec Ille Salim raptos ac protinus annibilatos fuisse. passim. Ex quibus uti perantiqua urbis primordia esse cognoscimus: ita etiam magnitudinem & majestatem, quae ad sera usque, & inundationis Mahhammedanae secula duraverit. Unde fas est conjicere: urbem per Macedones haud dirutam adeo atque ad incitas (ut hyperbolicè Curtius scribit) redactam esse, ne deinde formam urbis, quanquam sine prisco splendore, recuperaverit; milite procul dubio, per occasionem dati tridui, non tam in destruendis aedificiis occupato, quàm in rapiendis & congerendis opibus atque divitiis; quas in hoc orbis emporium omnis Asiae manus subdita, a Cyro usque ad Darium ultimum, deposuerat: quarum vel solius Alexandri pars praedata, magno mulorum numero & ter mille camelis elitellariis avecta, valuisse centum & viginti millia talentûm, scribit Diod. Siculus: cujus, de opulentiâ hujus urbis, legi merentur Capita 70. 71. & 72. Libri LXVII. Ex hâc tam amplâ & opulentissimâ totius mundi urbe, quam ob celebritatem, non alio nomine, quàm γC ρ0 Sjehri Fars, i. e. urbei Persidis, Graece Περσέπολιν appellabant, postquam Mahhammedanam Legem susceperat, livore temporis ita defecit atque annihilata est, ut nihil ampliùs domiciliorum aetas nostra conspiciat, praeterquam unum, circa centrum campi, vicum Myrgascuun, i. e. principum familiarium, scilicet Regis; ita dictum: quòd in illa urbis parte primarii, à latere Regis, mansiones habuerint; ipsis nunc eorum palatiis etiam in domunculas luteas & rusticorum habitacula conversis. Prisci splendoris testes saltem duo supersunt monimenta, adeo sane magnifica, ut quicquid superbae antiquiratis ostentant Graecia, Latium & Aegyptus, his nostris neutiquam comparanda mihi per hibuerint Reverendi viatores Missionari, qui aec & illa se vidise cestati sunt. Primum mo numentum est rupes excelsa montis Achtopòb dicti, multis conspicua sculpturis, quas indigenae vocant Nabsji Ruostaam, seu Rustem, i. e. imagines Rustamicas. Alterum, rudera sunt Palatii Istachr, i. e. operis marmorei dicti, in radice montis Rahhmèd, quod vulgo appellant Tsjihìl menaar, i. e.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
