# Amoenitates exoticae 308

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 308. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/308

Petra (sapientissimi Regis) Salomonis dicta, ante finem jugi, quà in eurum vertitur, conspicua, duos juxta invicem exhibet quasi pharos, sub monte in petrâ excisos, sesqui orgyiae supra solum altitudine. Fortasse biceps cautes dederat sculpendi occasionem otioso latomo. Non enim satis ad normam sculpti sunt, sed pro saxi conditione formam imparem, inaequalem & impolitam obtinent, tetrapedali subsellio similem, summitate utcunque rotundâ & in pinnas, sesqui spithamam altas, unus quindecim, alter plures crenati, in formâ coronae. Pharos autem fuisse conjicio, cum ex si tu loci, toti campo ex jugi angulo conspicui tum verò ex insigni cavitate, quae in utriusque basi excisa est, in quâ flammae materia commodè foveri potuit. Duae locum stipant columnae: una in summo monte posita; altera non procul hinc in plano campo; breves, sesquiorgyiam longae, amplexu humano crassiores & cylindraceae; quarum effigies in Tabula ob angustiam omissae sunt. Hinc 150 passibus vertenti in eurum petrae insculpta est Figura II. Quae tribus pene orgyjis à communi solo incipiens, non austrum, velut proximè sequentes, sed austro occidentem respicit. Longitudo passus habet octo; altitudo lorgyjis circiter duabus cum dimidiâ absolvitur: Limen ambiens, rupi incisum, latitudinem occupat bipedalem, cui respondet sculpturarum crassities, sive protuberantia. In hâc spectantur duo giganteae magnitudinis Heroës equites, quorum alter (verbis vulgi loquor) Rustami Saal (Rustaam, filius Saal) fasciam exhibet ra Rustaami Koledèh, ach, cujus à tergo itat pedes Paal wannum kast.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
