# Amoenitates exoticae 309

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 309. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/309

Equorum ungulis subjacent duo Principes quasi devicti; quorum figura ex vetustate & sordibus in margine collectis pene abolita, infernè non agnoscitur: unde adminiculo lacunarum, in adversa rupe, limen conscendi & delineavi. Habitus corporum, & in his capilli fluentes, barbae longae, tegumenta capitum, amicula, togae talares praelongae; equorum quoque phalerae, jubara detonsa, globi sub ventrem demissi, & quae alia in vetusto cultu edax rerum vetustas non vitiavit, ex picturâ satis cognosci possunt, sine prolixâ descriptione. Videt quisque, monimentum esse memoriale duorum Principum, qui devicto utrinque hoste, victoriae & foederis tesseram diviserint. Hanc figuram dicebant propriè vocari Rustamicam, à quâ tota figurarum series, Rustamica appellata sit. Paucis hinc passibus spectatur Figura III, & in illâ Rex (Rustaam) suis, sive magis, quos dicebant, sive commilitonibus utrinque stipatus; ille integer, his umbilico tenus exsculptis. Ima horum corpora latomus nondum absolverat; vel partem illam repleturus fuerat Inscriptione; quod videntur fata temporum non permisisse. Vides in figurâ Regis cidarim globosam fasciâ firmatam, capillum in floccos divisum, barbam promissam & insigni nodo, ne difflueret, plicatam, collum cinctum coralliis, manus romphaea (nisi ferulâ) instructas, pedes denique nullos, injectis petulanter lapidibus, sabuloque vento intersperso, obrutos. Paludamentum & reliquum corporis habitum vetustas eroserat. Eandem injuriam luebat cultus ceterorum: in quibus saltem capitiorum multiplex genus & monilia quaedam, tum integrae facies cum barbâ & capillis passim plicatis, illaesa spectantur. Regium syrma claudunt ad dextram persona brevis, redimita peregrino capitis tegumento; ad sinistram verò Janus aliquis, altero fronte valde nasutus. Sed hunc credo sequiori tempore à lapicidâ in contemptum & per lasciviam esse additum; quia sculptus est absque artificio & proportione, etiam ultra syrmatis tabulam. Huic figurae subtenditur spatium quadratum, longum, in formam tabulae politum, pro Inscriptione inserendâ. Figura ceteris omnibus fere longior, non altior est; à solo vix duas orgyias elevata; extremitatem attingit clivus, ex sabulis vento congestis compactus: quo loco paulò retrocedit rupes: eo quod lacunis abundaret, nullum coelum experta, spatio 160 passuum.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
