Latin
RELATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 311
Unproofread scanNot analysed yet
Saädi, natione Sjirasensis, cujus historiae, plenae apophthegmatis, styloque facili &eleganti conscriptae, manibus hîc teruntur omnium, qui literas norunt; pars etiam Gulistaan, seu Rosetum, in nostras linguas translata, à Germanis &Gallis legitur. Floruit seculo aere Mahhammedanae sexcentesimo, Christianae duodecimo; educatus in aulâ Abube er Regis Damasco, &in aulis Turcicis diu versatus est; vidit Aegyptum &Italiam; linguarum orientalium apprimè fuit doctus; calluisse etiam latinam dicitur, &Senecae opuscula sedulò pervolvisse. Vitae demum aulicae &peregrinationum pertaesus revertit ad Lares civitatis patriae, in quâ ille longâ &tranquillâ senectute defunctus, centenario major obiit. Nactus est sepulturam longè extra Mufallâ, sub eâ montium parte, quae notatur vestigiis S. Eliae, &ab his nomen nacta est Kuhi Kadèm Chedr, id est, mons vestigiorum Prophetae. Tria hîc spectantur insignita Poëtae nomine: videlicet Hortus, domus sepulturae, &fons. Hortus sabulosi fundi, omnique cultu destitutus &neglectus, nihil quod praedicare possim, calamo substituit. Domus intra horti pomoeria consitus à communi mausoleorum formâ &magnitudine non recedit; cubiea est, circiter decem passuum quadratorum, unico fornice cooperta, structurae lateritiae; introitu in cavaedium (eiwaan) expanso; fastigio trium fornicum serie exornato, in speciem superioris contignationis.