# Amoenitates exoticae 317

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 317. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/317

Sibyllinam verò conjicio, quâ praefiguretur CHRISTUS ab aeterno genitus, pro nobis in arâ crucis factus sacrificium & aenei serpentis Num. 21. complementum. Authorem vulgus praedicat Serdustum, sive Zoroastrem, qui, cùm olim Prophetae alicujus Israëlitici (Esdrae) servus ac discipulus fuisset, post Solis ac Ignis cultum, de Deo verò doctrinam Abrahamitanam, â praeceptore suo haustam, Aulae Darii Hystaspis totique genti primus intulisse creditur. Verùm, si illa est Serduusti religio, quam se intemeratam colere contestantur superstites Gabri ignicolae, sive Perses, ut in Indiâ vocantur; sanè Serduustus ille quisquis fuerit, praeterquam quòd gentem praeceptis moralibus nstrueret, eam potius à pyroduliâ saniori & à sacrificiis judaismum sapientibus (quae hôc coelo ab antiquissimis temporibus, Herodoto ac Xenophonte testibus, adeoque longè antè Zoroastrem viguerunt) abduxisse, & substitutis quibusdam, à Judaico cultu alienis ritibus, religionem veterem, ad spem venturi Messiae magis directam, depravasse dicendus est. Praeter alia, hôc Legislatore, serpentum atque omne insectorum venenatorum genus adeo Gebris execrabile redditum est, ut testamento morituri jubeant, certum eorum numerum extirpare; tantum abest, ut conditoria maximorum Orbis Principum atque sacram Basilicam detestabili simulacro venustari voluerit; vel schematis inventio natales ingenio ejus debeat. Meruit figura, quam doctorum contemplationi subjicerem, à mè, attentis etiam minutissimis, fideliter delineatam; quamvis morosus & infelicis ingenii sculptr non aeque attentè minutias omnes expresserit. Effigies, quam ἀυτόπτης prodit Thevenotus, Gallus, Itinerarii Lib. 3. c. 7. minùs accurata & hiulca est, nec vel magnitidinem vel ambitum rectè exprimit. Cl. Thomas Hyde Anglus, Vir in singuis & rebus exoticis praeclare doctus, in Hist. Relig. ve. Pers. & Med. cap. 23. partem hujus Figurae sistit pulchrè pictam sculptamque, sed non ad typum; puto saltem ad ideam, quam ex narratione viatoris inde reversi assecutus est: quomodo pleraque structurarum simulacra in hocoeporicis efficta sunt. Figura VIII.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
