# Amoenitates exoticae 320

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 320. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/320

Figura X. priorem sine intervallo excipiens Hieroglyphicae sextae aequaliter supponitur, ejusque imo limini iongitudine respondet. Valde exesas sistit icones duorum equitum, qui lanceis in G invirem directis acerrime dimicant, ex quo equi in clunes agi praecipites videntur. Alter dimicantium ex casside in orbem fastigiatâ, ac pedisequo comite (quamvis vetustate penè abolito) Rustamus esse cognoscitur. Character Veneris (grandior) hîc quoque insculptus est. Paucis hinc passibus progredienti occurrit prope humum conspicua Figura XI. insculpta rupi, contiguae magis quàm continuae, planae tamen, & surrectae pariter.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
