Latin
ROMTISPITIM PALATII FERSEPOLTTAN
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 325
Unproofread scanNot analysed yet
RELATIO Palatii Istachr, sive Persepolitani, rudera, vulgo Tsjehìl menaar dicta. ntiqua Regum Persicorum sedes, quam in ruderibus hîc contemplabimur, diversis appellatur nominibus; quorum hodie vulgatissimum est l eTsjehìl menaar, i. e. Τεσαρακοντάστυλος, sive quadraginta turres, petitum à multitudine columnarum in eâ spectabiium; prout solent Persae hoc numero multitudinem exprimere. Vocatur etiam, praesertim in scriptis, vel secundum scriptionem Persicam/ Istachr, vocabulo obsoleto, quod lapideam, sive marmoream, operis substantiam insinuat: quo verò &ipsa arx, quae olim palatium complexa est, quin universa urbs, &urbis locus etiam denotari solet. Audivi ab aliis appellari l/. E Chonèb Darâ, i. e. Domus Darii, quem Persae o Darâ Kutsjük, i. e. Darium minorem, ex rebus obscurè &infeliciter gestis, Latini Darium Codomannum vocant, velut novissimi in eâ residentis Monarchae, sub cujus fatis illa à Victore temulento exitium passa est. Legitur tribus seculis in extruendi laboratum fuisse, donec tota absoiveretur; si modò unquam absoluta, vel tota lacunaribus operta fuit. Ajunt, lacunaria ac parietum interstitia fuisse cedrina; quae verò ab Alexandro incensa conflagraverint, superstite incorruptoque marmore, ac passim aliorsum transvecto. Sunt qui eam non Regum sedem, sed mausoleum &locum devotionis fuisse judicant, ex sacris iconibus, quas structurae quaedam praeferunt, tum ex conjecturis chronologorum quanquam recentiorum temporum, qui aedificium illud ad typum templi Salomonis factum scribunt, &ex textu quodam ipsius Corani comprobant.