# Amoenitates exoticae 325

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, ROMTISPITIM PALATII FERSEPOLTTAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/325

RELATIO Palatii Istachr, sive Persepolitani, rudera, vulgo Tsjehìl menaar dicta. ntiqua Regum Persicorum sedes, quam in ruderibus hîc contemplabimur, diversis appellatur nominibus; quorum hodie vulgatissimum est l eTsjehìl menaar, i. e. Τεσαρακοντάστυλος, sive quadraginta turres, petitum à multitudine columnarum in eâ spectabiium; prout solent Persae hoc numero multitudinem exprimere. Vocatur etiam, praesertim in scriptis, vel secundum scriptionem Persicam/ Istachr, vocabulo obsoleto, quod lapideam, sive marmoream, operis substantiam insinuat: quo verò & ipsa arx, quae olim palatium complexa est, quin universa urbs, & urbis locus etiam denotari solet. Audivi ab aliis appellari l/. E Chonèb Darâ, i. e. Domus Darii, quem Persae o Darâ Kutsjük, i. e. Darium minorem, ex rebus obscurè & infeliciter gestis, Latini Darium Codomannum vocant, velut novissimi in eâ residentis Monarchae, sub cujus fatis illa à Victore temulento exitium passa est. Legitur tribus seculis in extruendi laboratum fuisse, donec tota absoiveretur; si modò unquam absoluta, vel tota lacunaribus operta fuit. Ajunt, lacunaria ac parietum interstitia fuisse cedrina; quae verò ab Alexandro incensa conflagraverint, superstite incorruptoque marmore, ac passim aliorsum transvecto. Sunt qui eam non Regum sedem, sed mausoleum & locum devotionis fuisse judicant, ex sacris iconibus, quas structurae quaedam praeferunt, tum ex conjecturis chronologorum quanquam recentiorum temporum, qui aedificium illud ad typum templi Salomonis factum scribunt, & ex textu quodam ipsius Corani comprobant.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
