Latin
ROMTISPITIM PALATII FERSEPOLTTAN
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 328
Unproofread scanNot analysed yet
Rudera in propinquo spectantur duobus in locis, indices magnificorum olim conclavium, quae ipsi palatio coaeva esse, testatur marmoris &structurae genus. Priora nomino areolam, palatii angulo meridionali à centum &quinquaginta passibus oppositam, quadris marmoreis ex coeruleo nigricantibus (majori parte evulsis) stratam, quae columnam exhibet unicam, inter ceteras undecim prolapsas, immobili talo consistentem, marmoream, canaliculis striatam, fictam ex uno continuo lapide, orgyias referentem duas &dimidiam in crassitie, novem (si conjecturae fides est) in longitudine. Ex ceteris vel bases, vel basium sultem vestigia, conspiciuntur, scapis ex lapsu diminutis &partim ablatis; Parietum reliquiae adsunt marmorea quaedam saxa, quinque &sex passus longa lataque, minoribus passim avectis. Posteriora rudera constituunt non procul à palarii latere boreali spectabiles portae rubidae, marmoreae; una erecta, ex tribus saxis (uno quod superliminare, duobus quae postes referunt) constructa; &paucae aliae prostratae &partim etiam distractae. Mons palatio adsitus, quamvis in abdito sinu elegans marmor foveat, tristem tamen praebet faciem, ex margâ, petrâ sabuloque compactam, decolorem, lacunosam &nullâ fronde honestatam. Palatii basis, sive area, formam refert theatri, cujus latera ad cardines mundi (si orientale excipio) accuratè producuntur, quadraturâ tamen minùs exacta vel aequilaterâ. Nam tractus montas quadantenus in arcum recedit, &ex austro declinat In orientem, ex quo annexae arcae limes orsentalse in eandem formam provehitur, australis verò exsurgit boreali paulò longior. Praeterea ipsa theatri latera amussim non ubique servant, sed parietes alios podiorum instar projectos exhibent, alios intra lineam retractos, pro occasione vel commoditate aedificiorum, sive conclavium, quae inibi extruenda conditori placuit.